Latin
Chapter 54
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 54.3
Unproofread scanNot analysed yet
4Q6. Qui vero bene utitur vel ipsis quinque sensibus corporis ad credenda et prædicanda opera Dei, et nutriendam charitalem ipsius, vel actione vel cognitione ad pacificandam naturam suam, et cognoscendutn Deum, intrat in gaudium Domini sui. Propterea talentum quod male utenti aufertur, illi datur qui talentis quinque bene usus est (Matth. xxv, 14-30, et Luc. XIX, 15-26): non quia transferri potest acumen intelligentæ, sed ita significatum est posse hoc amittere negligentes et irrpios ingeniosos, et ad eam pervenire diligentes et pios, quamvis ingenio tardiores. Non enim datum est illud talentum ei qni acceperat duo; habet enim et hoc, qui jam in actione et cognitione bene vivit: sed ei qui acceperat quinque. Nondum eniin babet ad aeterna contemplanda idoneam mentis aciem, qui visibilibus tantum, id est temporalibus credit: sed habere potest, qui horum omnium sensibilium Deum artificem laudat, et eum persuadet fide, et exspectat spe, et quærit charitate.