Latin
Chapter 55
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 55.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, hortor vos, homines charissinai et proximi mei, meque ipsum hortor vobiscum, ut ad id quo nos per sapientiam suam Reus hortatur, quanta possumus celeritate curramus. Non diligamus mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia pculorum est, et ambitio sæculi (I Joan. II, 15, 16). Non diligamus per carnis voluptatem corrumpere atque corrumpi, ne ad miserabiliorem corruptionem dolorutn tormentorumque veniamus. Non diligamus certamina, ne angelis qui talibus gaudent, in potestatem detnur, humiliandi, vinciendi, verberandi. Non diligamus visibilia spectacula, ne ab ipsa veritate aberrando et amando umbras, in tenebras projiciamur.