Latin
Chapter 55
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 55.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. Melius est enim qualecumque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest; et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est vera stiputa, quam lux inani cogitatione pro suspicantis voluntate formata; et tamen stipulam, quam sentimus et tangimus, dementis est credere colendam. Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus bestiarum. Meliores enim sunt extremi homines, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cut- Ins hominum mortuorum: quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quxrant honores; sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante lætantur meriti sui nos esse consortes '. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Si autem male vixerunt, ubicumque sint non sunt colendi. Non sit nobis religio cultus dæmonum; quia omnis superstitio cum sit magna poena hominum, et periculosissima turpitudo, honor est ac triumphus illorum.