Latin
De Visitatione Infirmorum Liber Primus, Incerti Auctoris
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Ad æternam vitam pænitentia disponit. Christus ducit, Deus hic exceptus excipit vementem. Tu quoque via1n universæ carnis, nepos amantissime, ingredi festinas: quo visurus es parentes tuos, Patriarchas sanctos, omnium etiam summam beatitudinem. Ad tanti igitur itineris, ne deficias in via, subsidium grande viaticum tihi est necessarium. In muro civitatis supernae apponendus es lapis viras, in cujua ædificio non auditur strepitns aut malleus. Hic perferendus cst strepitus, hic adjiciendus est lapidi malleus, hic conterendum est totum lapidis quadrandi supervacaneum. Strepitus sit peccatorum tuorum recordatio, super quibus perstrepat in aure sacerdotis humillima tua confessio, juxta illud, Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi v, 16). Malleus sit poenitentia cordis plus quam pectoris percussio: qum utraque, dum adhuc aliquantulum in hac vita prævales, ita modificentur, ne in aedificii Dei appositione necessaria habeantuR. Nam quo vadis? Ad vitam. Per quam viam? Audi Dominum dicentem, Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6). Non potes errare, Christus via est; non potes falli, Christus veritas est; non potes non vivere, Christus vita est: per Christum viam vades. ad Christum veram vitam. Christus via est, tu viator: Christum viaticum porta, conducet tc ad se ipsum via, veritas et vita. Sed quo invenies viam istam? quo invenies viaticum? Christus Deus est: Deus autem ubique est. Si Deus ubique est; et in te est, post te cEt, ante te est, et in circuitu tuo 'est, Dei oinnia plena sunt. Ne longe Deum arbitreris, quocumque quæsieris, ipsum invenics. Si ascenderis in cœlum, illic est: si descenderis ad infernum, adest. Si sumpseris pennas tuas diluculo, ut habites in extremis maris, etenim illic manus sua deducet ter et tenebit te dextera sua (Psal. CXXXVIII, 8, elc.) . Deum igitur ubique hospitem habes. Hospitium acceptum fac hospiti tanto; et tunc securus dices hospiti tuo, ut in eundo deducnt te, et in deducendo conducat te, in conducendo perducat te, et in perducendo hospitetur te. Dico tibi, si sibi gratum exhihucris hospitium, gratius et gratantius exhibebit tibi hospitium suum. quam beatus eris, si hospes Dei fueris, si in civitate sua, coelesti scilicet Jerusalem, mansionem acceperis; si Deus in die aliqua tibi gratias agens dixerit, Hospes fui, et collegisti me, et quamdiu fecisti uni ex his minimis meis, mihi fecisti (Mallh. XXV, 35-40): veni, benedicte Patris mei, percipe regnum! Erraveram equidem, quoniam pro hospitio tuo hospitium Dei promiseram: civem jam conscri- Stum. imo jam conregnantem, hospitem vocaveram. Non promittit tibi Deus hospitium, promittit regnum: regnabis cum Christo, eris haeres Dei, cohaeres autem Christi (Rom. VIII, 17).