Latin
3.1 to 3.37
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 3.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. Præparatio ad id, declinare a malo, et facere bonum. Boni totius summa, charitas. Dei donum est. Dilectio Dei et proximi duæ alæ ad Deum. Sed ad tantam felicilatcm adipiscendam præparatio multifaria tibi, charissime, est necessaria. De confessione et pœnitentia superius breviter notatum est. Confiteri et poenitere, a malo est declinare. A malo declinare, quodam nodo bonum eSI. Sed audisti, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Bona est a malo declinatio: sed necessaria est ad bonum faciendum festina et efficax exhilaratio. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Et quid est bonum facere? In publico est boni faciendi regula. Enarrat sibi bona impensa Doctor doctorum ila diceus, Hospes fui, nudus et in carcere, sitiens et esuriens; et ministrastis mihi. Et hæc mihi fecistis, quamdiu mii ex minimis meis fecistis (Matth. xxv, 35, etc.) . Grande bonum, quod cum fit in pauperes, redundat in Deum. Sed in pauperes largitio non est totius boni exhibitio. Dicit Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 5). Ergo totius boni summa est charitas. Distributio facultatum tuarum in panpercs, nisi ex radice charitatis procedat, in Deum non redundat. Deus charitas est (l Joan. IV, 8). Quod ex Deo procedit, in Deum redundat: quod in Deum non redundat, ex charitate non procedit; ex Deo igitur processio, et in Deum redundatio, Dei dona sunt. Distribue itaque sic tua in pauperes, ut in Deum distributio redundet. Sed quid distribucs? Forsitan deest quod distribuas. Audi Tobiam: Fili, si mullum libi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, etiam illud exiguum impertiri stude (Tob. IV, 9). Si dederis alicui calicem aquæ saltem frigidæ, non perdes mercedem tuam (Matth.