Latin
De Visitatione Infirmorum Liber Primus, Incerti Auctoris
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I V. Quodcorreptio, ut Deidonum, diligenda. Seddicis, Diligo Deum. Bene, utinam sit in te quod pro. misisti sermone. Dilectionis Dei probatio, mandatorum ipsius est completio; operum suorum voluntaria completio, amare quod amat Deus, ardenti desiderio amplecti quod facit Deus. Si igitur Deum diligis, quod facit Deus diligis: et si quod facit Dens dilig; s, disciplinam Dei flagellantem te diligis. Flagellum Dei sustines? Tussi laboras? pulmone delicis? cibum stomachus respuit? phthisi decoqueris? vinum fastidis? dyssenteria sauciaris? multimodo morborum genere afficeris? Sed et hæc, si oculum habes, si cordatus es, Dei dona sunt. Disciplinam patris ne abjicias, fili. Nemo filius, quem non corripit pater. Sed noli deficere a disciplina Domini, et ne latigeris dum ab eo argueris (Hebr. XII, 5). Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi (Prov. III, 12). Vis scire, quia infirmitas corporis salutem animas parturit? Audi Dominum Apostolo respondentem, Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ac si dicat, Complectere quam pateris infirmitatem: quoniam ita proficies de virtute in virtutem. Si in inHrmitate virlus augmentatur, virtus autem est salus animæ: infirmitas corporis, quandoquidem per virtutem animæ parit salutem, donum Dei est; non enim est aliunde nisi ex Deo salus animae. Flagellum ergo Dei no contemnas: sed flagellatus dic Deo gratias. Dilige corripientem, dilige corrigentem, dilige argucntem, non in furore, non in ira, sed in misericordia. Aperi pulsanti, devotus esto vocanti, gratias age miseranti. Redi ad te, cogita parumper, cogita de Deo, pensa si potes quoniam super omnia opera sua ipsius miserationes (Psal. CXLIV, 9). Ipse Deus est, ipse judex est; nec te vult damnari, nollet te male judicari, vult tur misereri, flagellat in te misericorditer, quod in eum deliquisti pertinaciter.