Latin
De Visitatione Infirmorum Liber Primus, Incerti Auctoris
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Misericordia Dei quasi injusta. Deus meus, Deus meus, audebo dicere, pace tua dicam, quoniam magno repletus gaudio dicam, in quodam ecstasis tripudio de te præsumendo dicam: Nisi quia Deus es, injustus esses, quia peccavimus graviter, in. li. remus peccato pertinaciter, gaudemus de peccato, post peccatum ambulamus, extenso collo peccatum nostrum prædicamus, nec abscondimus: et tu placatus es. Nos le provocamus ad iram, tu autem conducis nos ad misericordiam: nos irritamus te ad furorem, tu autem differs vindictam. Justo exterminio punire poteras peccantes, subvertere negligentes: et patientia tua exspectat ut corrigamur poenitentes. Deus meus misericordia mea, numquid non haec est injustitia? Sed numquid injustitia apud Deum (Rom. Ix, 14)? Absit! Quod enim sustinet Dens judex justus patienter, quod justa severitas flectitur misericorditer, totum Deus cst. Neque cnim aliter Deus esses, nisi flectereris, nisi patereris, nisi misercreris: ncque aliter flectereris, patereris, miserereris, nisi Deus esses. Quodcumque igitur facis, tuum cst. Fac igitur, Deus, quod facis: quia quod facis, tuum est. Quod tuum est, bonum est: quod igitur facis, bonum cst, Deus meus, misericordia mea.