Latin
1
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
Licet multi et probatissimi viri diverso quidem stilo, sed non diversa fide innumerabilia opuscula ediderint, ita ut difficile sit eorum omnia legere; ea tamen quæ leguntur, propter eloquii venustatem et difficillimas quæstionum perplexitates, minime intelliguntur. Revera enim, dum coguntur propter altitudinem Scripturæ divinæ occultam viam carpere, parvitati nostræ ambiguitatem non minimam reliquerunt. Sunt etiam plane spirituales viri, qui eorum assequuntur eloquium, et penetrant intellectum. Quorum nos dum concupiscenliis satisfacimus, præclaræ eorum scientiae non æquamur, ut eas sicut illi intelligere valeamus. Quapropter quæso te ut percontanti mihi respondeas, et quæ obscuritatem faciunt, elucidare digneris.