Latin
2
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆSTIO PRIMA. In primis quæro a te, utrum Dens Trinitas sit; et quibus testimoniis approbes, nosse desidero. RESP. Principium Geneseos evidenier ostendit. Ait enim: In principio fecit Deus cælum et terram. Quem alium principium intelligendum putabimus, nisi Filium? Ipse enim de se ipso interrogantibus Judæis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus cælum et terram: Omnia per ipsum facta sunt, sicut evangelista Joannes narrat, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Procul dubio in Dei numine Pater, in principii nomine Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus cælum et terram; subsecutus adjunxit, Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. i, i, 2): qui tertia csl in Trinitate persona. Igitur si Trinitas non esset, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, he, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nec baptizato Domino in Jordane a Joanne, vox de coelo diceret, Hic eat Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec Spiritus sanctus in cołumbæ specie descendisse super eum, et mansisse diceretur (Id. III, iT, 16). Miror infelicem Sabellianam haeresim, hoc est, Patripassianorum, quod sic cæci sunt mente, ut tam præclara, tam aperta testimonia non attendant. Ipsi namque asserunt unam1 esse personam, id est, ipsum sibi Filium esse qui Pater est, et ipsum Spiritum sanctum. Sed nos cæcitatem ipsorum relinquentes, tres personas secundum Scripturas sanctas intelligamus; id est, alium esse Patrem qui genuit, alium Filium qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Igitur Filius Dei natura est h'ilius, non adoptione. Sic. cnim scriptum est: Ex utero, inquit, ante luciferum genni te (Psal. cix, 3). Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos,aut corporeus esse credendus sit; sod per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. . Quod cst Pater, hoc genuit: Dens Deum, lux lucem. Igitnr, sicut bomo hominem, et ranis canem gignit: nunqnam autem visum est ut homo genuerit canem. Ac per hoc non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso Filium genuit. QUÆST. II. De personarum distinctione, vel de geniti Filii persona satisfactum mihi esse arbitror: nunc quæro quid credas de Spiritu sancto; utrum et ipse ingenitus sit, an genitus.