Latin
21
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 21
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XIII. Cum Judaei signum peterent a Domnino Salvatore nostro, respondit illis: Generatio hæc adultera signum quærit, et signum non dabiMur ei, nisi tignum Jonæ prophetæ. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et Filius hominia in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Approba ergo quomodo in inferno fuerit tribus diebus, et tribus noctibus, cum die sexta sabbati quæ est parasceve, hora nona emiserit spiritum, et prima sahhati ante lucem quæ est Dominica, resurrexerit. Ecce non sunt tres dies pleni, nec tres noctes. ,