Latin
22 to 24
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 22-24
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Antiqui patres nostri hoc senserunt, ut prima dies quæ est parascevea parte ultima, et ultima quae est Dominica a parte prima, tota cnm noctihus suis debeat computari: et ita denominando a partu totum, tres dies fuerunt; ultima pars feriæ sextæ, totuin sabbatum, et prima pars Dominicæ cum suis noctibus. QUÆST. XIV. Cum repromittat Dominus noster Jesus Christus sanctis quod in resurrectione fulgebunt sicut sol (I d. XIII, 43), quare ipse Dominus in resurrectione sua sic non fulsit? RESP. Clarificata carne utique resurrexit; sed noluit in ea clarificatione discipulis suis apparere, quia non possent oculis suis talem claritatem perspicere. Si enim antequam moreretur pro nohis et resurgeret, quando transfiguratus est in monte, discipuli sui eum videre non potuerunt, sed præ timore in terram ceciderunt; quanto magis, clarificata canuc Domini, eam videre non potuerunt?