Latin
26
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 26
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XVI. Cum Dcus omnia hona creaverit, nihilque sit quod non ab illo conditum sit, unde malunt? RESP. Malum natura non est; sed privatio boni hoc nomen accepit. Denique bonum potest esse sine malo, sed malum non potest esse sine bono, nec potest esse malum ubi non fuerit bonum. Ac per noc dicimus et angelum bonum et angelum malum, et hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Ideoque quando dicimus bonum, naturani laudamus; quando dicimus IlIalum, non naturam, scd vitium, quod est bona nature contrarium, reprehendimus.