Latin
25
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 25
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XV. Marcus evangelista narrat Dominam hora tertia crucifixum (Marc. xv, 25), Joannes autem sexta (Joan. XIX, 14-18); cui potius credendum est ex his duobus? RESP. Et ille verum dixit, et ille similiter. Nam hora tertia clamaverunt Pilato Judaei: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII, 21). Milites autem ima sexta crucifixerunt eum. Igitur quod illi lingua, hoc isti manibus effecerunt. Ne autem viderentur Juda i non crucifixisse Dominum, ideo evangelista posuit hora tertia crucifixum Dominum, qnia non tantum illi crucifixerunt qui ministerium impleverunt, sed et illi qui clamaverunt. In eis cnim completum est quod ait Psalmographus: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum machæra acuta (Psal. LVI, 5). Vides qualem gladium habuerunt, unde hora tertia Dominum occiderunt.