Latin
3
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Spiritnm sanctum neqne ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur: si autem genitum, tunc duos lilios credere culpabimur. Sed quod certa fides tenet, nec iugenitus est, nec genitus; sed ab utroque procedens, id est, et a Patre et a Filio. Et ut hæc testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem venerit, inquit, Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebil de me (Joan. xv, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus, post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum santum (Id. xx, 22): item, Ego mittam promissum l'atris mei in vos (Luc. xxiv, 49). Unus ergo Spiritus ist Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus ct Salva tor noster discipulis suis ait: Non enim vos eatis qui toquimini, sed Spiritus Patria vestri, qui loquitur in vobia (Matili. x, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).