Latin
40.1 to 40.29
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 40.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XXVI. Primum diem spiritualem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane (Ibid. ,5)? RESP. Omnis creatura antequam tempore suo fieret, in ipso Dei Verbo prius erat ab Angelis cognoscenda, et sic suo tempore faCienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane: quia plus videtur ipsa creatura in Deo, quam in se ipsa videatur. Creatura plus scilicet videtur in arte qua facta est, quam ipsa in se ipsa quæ facia est. Propterea enim ait evangelista Joannes, Quod faclum est, in ipso vita erat (Joan. 1,3, 4). Oinnia ergo quae. facta sumit, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in se ipsis vita non sunt. Coelum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Den via sunt. Vivunt igitur in Deo sine initio, atque incomtnutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus vi. dentur ab Angelis sanctis in Verbo Dei ubi sunt vita, quam in se ipsis; quia scientia Angelorum in comparatione Dei quodam modo vesperascit. Sic ergo in cognitione' spirituum, dies primus; incognitione firmamenti, secundus; in cognitione discretionis terras ac maris, lerlius; in cognitione solis ac lunæ et stellarum, quartus; in cognitione reptilium et volatilium, quintus; in cognitione jumentorum et ferarum vel hominis, sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus naturam spiritualium creaturarum, id est, angelicarum, sexies facta cognitio, sex dies fecit, propter senarii numeri perfectionem. Sed de numeri senarii perfectione aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam. Libens adesto, et te totam ad audiendum prepara. Unum in numeris dividi non potest: ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo duo dividi possunt: sed pars corum unum est. Igitur divisio duorum in bis unumest: divisio mum in ter unum est. Quid autem aliud hie numerus ostendit, nisi Trinitatem qu; e Deus cst?