Latin
40.30 to 40.53
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 40.30-53
Unproofread scanNot analysed yet
quæ quamvis tres sint personae, unum creduntur in unitate naturæ. Quatemarius duas partes habet: nam quarta ejus, unum; mediaejus, duo. Unum videlicet et duo tria sunt. Ecce partes suas; nec ultra excrescit, nec completur; ct ideo imperfectus est numerus, Quinarius non habet nis! unum, quod est quinta ejus. Senarius ergo numerus perfectus est, quia partibus suis completur: habet enim unum, quod est sexta pars ejus; duo, quae sunt tertia; tria, quæ sunt media. Unum ergo, duo, et tria, sex faciunt. lucoque propter hujus numeri perfectionem, sex diehus operatus est Deus omnem creaturam. Tres ergo hæ partes senarii numeri demonstrant nobis Trinilatam Deum, in trinitate numeri, mensuræ, et ponderis, fecisse omnem creaturam. Plurimum valEre senarit numeri perfectionem, in Scripturis san ctis frequenter reperimus, praesertim in morte Domini simpla, et in resurrectione ejus simpla, et in morte nostra dupla, et in resurrectione nostra dupla1. Mors itaque Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in carne sola. Mors vero nostra non in carne solum, sed et in anima: in anima propter peccatum, in earne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non habuit, In aniina non est mortuus, nisi tantum in carne; et hoc propter similitudinem carnis peccati, quam de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors profuit duplæ nostræ, et simpla ejus resurrectio duplæ nostre resurrectioni profuit. Est etenim mors carnis ejus et resurrectio ejus, mors carnis nostræ et resurrectio ejus, et mors anim; e nostra; et resurrectio ejus. Mors autem carnis ejus cl resurrectio cjus, duas mortes nostras et duas resurrectiones nostras significat. Unde si addas ad unam mortem Domini et unam resurrectionem ejus, quae duo faciunt, quatuor, hoc est, duas mortes et duas resurrecliones nostras, sex fiunt.