Latin
42
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 42
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Quomodo et qualeslibet sint aquæ illæ quas Scriptura docet supra cœlos esse, eas esse ibidem minime dubitemus. Sicut enim nubes istac qux utique aquæ sunt, feruntur supra aera, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror, ut aquæ tenues atque subtiles ferantur supra cœlum. Nam ei hoc pondere elementorum mulli philosophi resurrectionem carnis illudentes non posse fieri, inquiunt, ut homo qui utique ex terra factus est, sit in coelo. Sed hos veritas convincit, quae facit multa animalia terrena in aere volitare, et aquam esse supra aerem, et ignein qnod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quae haec facere approbatur, facit ut et homo et aqua sint supra cœlum.