Latin
43
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 43
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XXVIII. Nonne totam terram aqua tegebat? Et quomodo Scriptura dicit, Congregentur aquæ quæ sub caelo sunt in locum unum, et appareat arida (Ibid. ,9)? RESP. Totam terram aqua tegebat sicut rarissima nebula, quæ postea in unum redacta atque collecta est, ut posset etiam terrae species apparcre. Quamvis terra longe lateque subsidens, potuit concavus partes præbere, quæ confluentes aquas susciperent, ut arida app roret.