Latin
46
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 46
Unproofread scanNot analysed yet
QUEST. XXX. Fons, inquit sancta Scriptura, ascendebat de terra, irrigans universam faciem terræ (Gen. II, 6). Si universam terram irrigabat, ergo et montes irrigabat; quia et montes utique terra suni. Si vero et montes irrigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam virentem ct facientem semen? aut quomodo habilalat homo in terra, si universam terram aqua tegebat?