Latin
47
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 47
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Fons ibi ponitur singularis pro plurali nuniero. Hoc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequente reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eoa muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos (Psat. LXXVII, 45): cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. CIV, 54): non ait, locustæ; sed, locusta. En habes singularem numcrum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum, «Uterumque armato milite complent i (Virgil. 9 Æneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter nnitatem naturæ dictum est unus fons; ut omnes in. telligamus qui sunt in terra: quia quodam modo orne nes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terræ non totam terram rigabat, sed partem. A tuto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus cst, Christus resurrexit: cum non mortuus fucrit, neque resurrexerit nisi secundum carnem.