Latin
54
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 54
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Hoc quippe verunt est, quia apertos oculos habebant; et tamen nisi ad aliquid clam essent, nullatenus Scriplura dicerel: Aperti sunt oculi amborum. Aperti suut, scilicet, non ob aliud nisi ad invicem concupiscendum, ut esset lex in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23): ut eliam in ipsis membris esset non voluntarius motus, justa scilicet Dei vindicta, ut homo qui noluit esse subjectus Deo, nou haberet subditum corpus. Ergo in eo aperti suut oculi amborum, ut moverentur concupiscentialiter membra.