Latin
55
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 55
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XXXV. Cum audissent vocem Adam et Eoa, ait Scriplura, Domini Dei deambulantis in paradiso, absconderunt se (Gen. III, 8): rogo, quæ est ista deambulatio? RESP. Absit ut Deus, qui est Trinitas, ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne siquidem corpus locale est, et omine locale utique corpus est. Deus vero incorporea res est, nee temporaliter movetur, nee loco continetur, nequc de loco ad locum transfertur. Ejus namque deambulatio intelligenda est per aliquam creaturam facta, quam creaturam bominem fuisse ex ipsius circumstantia Scriptune intellectum a majoribus recolo.