Latin
68
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 68
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XLIII. Quomodo loqui serpens poterat in paradiso (Gen. III, 1), cum aliquod appareat irrationale esse animal? RESP. Serpens per sc loqui non poterat, quia non hoc a Creatore acceperat. Assumpsit enim in ministe; ium illum diabolus, utens eo velut organo, per quod articulatum sonum emitteret. Per illum nempe verba faciebat, et tainen boc etiam ille nesciebat. Natura ergo rationis expers subditur rationali naturæ; sed tamen non tantum, quantum vult, ex ea vel in ea facit, sed quantum a Creatore acceperit.