Latin
69
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 69
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XLIV. Et si non intelligunt serpentes, quomodo audiunt verba Marsorum, ut ad incantationem corum cxcant de speluncis suis? RESP. Licet intellectum non babeant, tamcn sensu corporis nullatenus carent. Habent enim et visum, et auditum, et odoratum, et gustum, et tactum. Et ideo quamvis audiant verba Marsorum, nequaquam tamen intelligunt. Non euim obediunt intelligendo, sed ut de antris ad verba Marsorum exeant, permittente Deo cogunlur a diabolo. Unde datur testimonium de illo priino facto, quod primum hominem diabolus per serpentem decepit in paradiso.