Latin
7
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Ista omnia et alia quæ a te nan sunt dicta, secundum formam servi, quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus bomo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muncratus, præceptumque ei positum esset; si custodisset1 quæ ei Deus præcepern, morte non corporis, neque animae multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, Dei præcepta contempsit. Et hæc causa exstitit ut mortis periculum incurreret, et ab illo uno homine omnis humana namra vitiosa atque peccato obnoxia mortalis existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitæ (Rum. v, 1R, 48). Et iterum: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de cælo, caelestis (I Cor. xv, 47). Hic, inquam, homo coelestis est. Coelestem itaque dico. quia non ex humano conceptus est semine, sed da Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut evangelista Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum carn factum est, non in carnem mutatmn; ut non desisteret esse quod erat, sed cæperit esse quod non crat. Assumpsit enim carnem, non so 'convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam rationalem. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut pcr mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et carne et anima vivilicarctur. Ergo, ut supra diximus, secundum assumpti hominis forman dictum est, Pater major me cst.