Latin
8
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. V. Video te, dum de uno Filio Dei inquireres, duos introducere voluisse, ut dicas Filium Dei, et Iilium hominis. RESP. Non sunt duo filii, sed unus. Quia ille qui erat Dei Filias, lactus est filius hominis in unitate personæ. Qnia sicut anima et caro unus est homo, ita Verhum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, unam deitatis, alteram humanitatis, non duas personas. Igitur, si dixerimus duas esse personas, introducemus duos filios; et jam non erit Trinitas, sed quaternitas. Profecto enim per id quod Deus est, æqualis semper Patri, ubique præsens est, et in cælo totus, et in terra totus, et nullo contentus loco. Per id quod homo, et passus, et mortuus, et resurrexit, ct ascendit in coelum, sedetquo ad dexteram Patris: et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum visus est ire in cælum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non ahstulil.