Latin
74
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 74
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XLVII. Cur Cain ex terræ fructibus munera reprobantur, et Abel de adipibus1 gregis sui munera suscipiuntur (Gen. IV, 5-5)? RESP. Cain typum gerebat Judæorum, qui il! a corporalia sacramenta secundum Vetus Testamentum exercebant. Horum enim sacrificia superveniente Testamenti Novi lide, contempta et evacuata sunt; ct Christianorum sacrificia, quæ ex innocentia Christi innocentis agni constant, laudantur, quæ significabant ipsius Abel ex ovibus munera. Munera igitur Cain non accipiuntur. Unde etiam dicitur in Psalmo: Oblationes et holocausta noluisti, etc. (Psat, xxxix, 7).