Latin
73
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 73
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Beamus apostolus Paulus hoc capitulum sibi ponens cxposuit, dicens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. v, 52). Sed quomodo Christus reliquerit Patrem, cum una substantia sit cum Patre? Aut ubi esse poterit Pater sinc Filio, cum de ipso Filio qui ost sapientia, dicatur quod attingat a fine usque ad finem fortiter, ct disponat omnia suavilcr (Sap. VIII, 1)? Ergo si ibi est Filius ubi et Pater, non potest esse Pater sine Filio, nee Filius sinc Patre: quia scilicet sicut inseparabiles sunt in natura, ito et inseparabilcs in personis. Sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. vm, 29). Quomodo ergo dereliquit Patrem ut adhæreret uxori su:e, id est, Ecclesiæ suæ, nisi illo modo quo Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se œqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7)? Ipsa ergo formæ servilis acceptio est exinanitio, ct ipsa exinanitio quanquam non sil divinitatis abolitio aut naturæ imissio, tamen propter formam servi in qua dignoscitur apparuisse, jure dicit Apostolus Patrem reliquisse. Reliquit et matrem, scilicet Synagogam, Veteri Testamento carnaliter inhærentem; et adhæsit uxori suæ, id est, Ecclesiæ suæ sanctæ, ut per pacem Novi Testamenti essent duo in carne una.