Latin
89
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 89
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. LXI. Quid significat, qnod Cham pater Chanaan, videns verenda patris sui, exivit fora,, et nuci. Hiavit fratribus suis (lbid. 9 22). RESP. In duobus liliis maximo et minimo, duo populi figurati sunt, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam præteritæ atque transactæ dominicæ passionis: nuditatem patris tegentes, neque intuentes, qui in Christi necem non consentiunt, et eum honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati. Medius lilius, id est populus Judæorum (ideo medius, quia nee primatum Apostolorum tenuit, nee utillimus in gentibus credidit), vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi. EL nuntiavit fratribus suis. Per eum quippe manifestatum est et quodam modo pubiicatum, quod crat prophetiæ secretum. Ideoque lit fratrum suorum servus. Quid est enim aliud hodic gens ipsa, nisi scriniaria Christianorum, portans Legem. ct Prophetas ad testiminium asser. tionis Ecclesiæ, ut nus honoremus per sacramentum, quod nuntiant illi per litteram?