Latin
90
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 90
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. LXII. Quid significat quod dixit Deus ad Abraham, Egredere de terra tua, et de cognatione lMa, cl de domo patris tui (Gen. xu, 4)? RESP. Abraham personam Christi portabat. Sicut enim Abraham terram ei cognationem suam dimisit, et durIum patris sui, et venit in terram quam ignorabat: ita et Christus dimisit gentem suam, scilicet Judæorum, et vcnit ad populum Gentium. IIic lem' poralis explanatio hoc habet: moraliter autem eximus de terra nostra I, quando divitias et mundi hujus facultates contemnimus; et de cognatione nostra, id e t, de viliis prioribus, quæ nobis a nativitate nostra <cohærentia, velut affinitate quadam ct consanguinitate conjucta sunt; et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus, quæ oculorum occurrit obtutibus.