Latin
5
Augustine, Du Duabus Animabus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc illud etiam fortasse cognoscerem, quod consequens esse manifestum est, cum iniustitia et intemperantia ceteraque animi uitia non sentiantur, sed intellegantur: quomodo fiat, ut etiam ista, quae detestamur et damnanda censemus, tamen quoniam intellegibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum in suo genere ista laudanda sit. suggeritur enim animo bene se deo subicienti primo non omne, quod laudamus. omni. quod uituperamus. esse anteponendum. neque enim quia laudo purgatissimum plumbum. ob hoc illud uituperando auro pluris aestimo. in suo enim genere quidque considerandum est. inprobo iurisconsultum multas leges ignorantem, sed eum tamen probatissimo sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem putem. at istum laudo, quod suae artis peritissimus sit; illum autem. quod suam professionem minus inpleat, iure reprehendo. ex quo reperire deberem lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset. iure laudari; tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus intellegibilium generi cedat necesse est, infra iniustas et intemperantes animas, quoniam sunt intellegibiles, esse deputandam, quamuis istas non iniuria damnatione dignissimas iudicemus. quaerimus namque in his quod concilietur deo, non quod isti fulgori praeferatur. quapropter quisquis hoc lumen ex deo esse contenderet, non repugnarem, sed magis animas dicerem, uitiosas etiam, non in quantum uitiosae. sed in quantum animae sunt, deum sibi esse creatorem fateri oportere.