Latin
6.1 to 6.26
Augustine, Du Duabus Animabus 6.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc loco si quisquam illorum cautus et uigilans iam etiam studiosior quam pertinacior me admoneret non de uitiosis animis. sed de ipsis uitiis esse quaerendum —quae quoniam sensu corporis non cognoscerentur. et tamen cognoscerentur, non nisi intellegibilia posse accipi; quae si sensibilibus omnibus antecellunt, cur lucem deo auctori esse tribuendam inter nos conueniret, uitiorum uero auctorem deum nemo nisi sacrilegus diceret —responderem homini, si aut statim et repente. ut bonis dei cultoribus solet. diuinitus infulsisset huius solutio quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si neutrum meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset propositum, difficile esse ad dinoscendum atque arduum confiterer. recurrerem in me, prosternerer deo, alte ingemerem quaerens, ne me in medio spatio, quo certis rationibus promouissem, haerere pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer aut intellegibilia sensibilibus submittere ac subdere. aut ipsum uitiorum dicere auctorem: cum esset utrumuis horum falsitatis inpietatisque plenissimum. nullo modo possem existimare. quod me sic adfectum ille desereret. admoneret ergo suis illis ineffabilibus modis, ut considerarem etiam atque etiam. utrum animi uitia. de quibus aestuarem, inter intellegibilia numeranda essent. quod ut reperirem propter inbecillitatem interioris oculi mei, quae mihi peccatis meis iure accidisset, aliquem mihi ad inuisibilia contuenda in ipsis uisibilibus machinarer gradum: quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo fidentior. itaque statim quaererem, quid ad sensum proprie pertineret oculorum. inuenirem colores, quorum principatum lux ista obtineret. haec enim sunt. quae nullus alius sensus adtingit: nam motus corporum et magnitudines et interualla et figuras. quamuis et oculis. non tamen proprie. sed tactu etiam posse sentiri. unde colligerem tanto ceteris corporeis et sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset inlustrior. eiecta igitur ex omnibus, quae corpore sentiuntur, ista luce. qua niterer et in qua gradum illum inquisitionis meae necessario conlocarem, pergerem adtendere, quid ageretur hoc modo.