Latin
17
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad manifestiora ueniamus. certe sacratissimas nuptias in scripturis nouimus sponsum et sponsam Christum et ecclesiam. utrumque scribit Esaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio in sacramento dictum est, sicut testatur apostolus: erunt duo in carne una. sic ergo prior ipse describitur. post multa quae de illo ita dicit Esaias, ut et ipsi ommutescant Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum aduertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo (ipse) hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates nostras traditus est. haec de domino nostro Iesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini. hic ergo sponsus ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus est? tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid adquisiuit? quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non uideat? ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem, ut hereditate multos possideret? et qui sunt hi multi uel quam late occupant terram? quae sequuntur audiamus.