Latin
18
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in uerbis Esaiae. legamus eam in ueritate paginarum sanctarum et agnoscamus in orbe terrarum. hoc testimonium de sancta ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est quo fugiat contentiosa tergiuersatio haereticorum: laetare, sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. ubi est, inquam, quod de paucitate gloriamini? nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est: ideo ipse hereditate possidebit multos? nam quae est hereditas eius nisi ecclesia eius? multi, inquit, filii desertae magis quam eius quae habet uirum, synagogam scilicet Iudaeorum uolens intellegi uirum habentem, quoniam acceperat legem. hinc iam potest diiudicari quod dicimus. comparent isti multitudinem- . multitudinem suam in Afris uel in' Africa constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et uideant quam sint in illorum comparatione paucissimi. quomodo ergo de se dictum assignabunt: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum? rursus comparent multitudinem chriatianorum per omnes gentes quibus non communicant, et uideant quam pauci sint in comparatione omnes Iudaei, et tandem aliquando intellegant in ecclesia catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. sed cui habenti uirum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate; hanc tamen esse ecclesiam Christi, de qua dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, quisquis contradicit, non mihi, sed apostolo contradicit.