Latin
21
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret, huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui testamenti dictum exposuit quod scriptum est: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus? et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt: crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono, cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. exaltare, inquit, super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem terram non communicatis?