Latin
22
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus septuagesimus et primus 'in Salomonem' titulatur. sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis: et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine utique, ubi eum spiritus sanctus in columbae specie et uox de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. benedictus dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate: non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat. ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus. adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia: audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. quam multa praeteream de hac re testimonia scripturarum, norunt qui legunt, et ego noui; sed onerare epistulam nolo cui responderi flagito.