Latin
23
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ad haec dicturi sunt, quae commemorauimus ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur, impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri; hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, respondent: quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero. inquiunt, homo creatus est, et si unit credit in Christum, si non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati. quasi uero nescierit spiritus dei futuras hominum uoluntates: quis hoc insanissimus dixerit? cur ergo non hoc potius praenuntiauit, quod de uoluntatibus hominum sciebat futurum? hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis uoluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta non fuerint, respondeat: 'homines noluerunt; libero enim arbitrio christiani sunt.' hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, cum aliter factum esset, responderet: 'quid ego feci? homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi uoluerunt'. iam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari uel etiam possunt a quibuslibet hominibus? quis enim dubitauerit quod ludas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, si noluisset, ter dominum non negasset? sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia deus etiam futuras praeuidet uoluntates.