Latin
30.1 to 30.13
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 30.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus praedixerat ubi ait: nobis est promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus noster, deinceps uideamus. narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt Hierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. qua completa ita deinde narratur: facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat in Hierosolymis; omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae exceptis apostolis qui remanserunt Hierosolymis. uidete quemadmodum deinceps impleatur quod per ordinem dominus dixerat: eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in tot a m terram. iam in Hierusalem factum erat: sequebatur in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae. hoc enim de illis mox dicitur: at illi qui dispersi erant transeuntes per ciuitates et castella euangelizabant uerbum dei. quia uero ierant et apostoli audito quod recepisset Samaria uerbum dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt spiritum sanctum, ita dicitur de Petro et Iohanne: Petrus autem et Iohannes testificati uerbum domini redibant Hierosolymam, multosque uicos Samaritanorum euangelizabant transeuntes. deinde narratur de illo eunucho qui rediens ab Hierosolymis a Philippo baptizatus est, et de ipso Philippo dicitur: angelus autem domini rapuit Philippum ab eo et amplius non uidit eum eunuchus: ibat autem uiam suam gaudens. Philippus autem inuentus est uenisse in Azotum, unde reuertens euangelizabat per omnes ciuitates, usque dum ueniret in Caesaream. sic ergo inuenitur et per Iudaeae et Samariae ciuitates praedicatum euangelium. restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes, sicut dominus dixerat, usque in totam terram. uocatur ergo Saulus de caelo, fit ex persecutore praedicator et dicit de illo dominus ad Annaniam: uade, quoniam uas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel magnificari;