Latin
30.14 to 30.31
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 30.14-31
Unproofread scanNot analysed yet
ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum. iam itaque tenemus ecclesiam in Hierusalem et per totam Iudaeam et Samariam, unde apertissime paulo post dicitur: ecclesiae quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebant pacem instructae et confirmatae in timore domini, et consolatione sancti spiritus replebantur. deinde paucis interpositis uenitur ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit et cum suis baptizatus est, qui omnes gentiles erant incircumcisi. quod antequam fieret, Petrus uidit in assumptione mentis, cum oraret, caelum apertum et quattuor initiis ligatum uas quoddam tamquam linteum limpidum, in quo omne genus quadrupedum ac ferarum et uolucrum caeli. et facta est uox: Petre, surge, macta et manduca. ait autem Petrus: domine, numquam manducaui omne commune et immundum. et uox rursus ad eum: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. quod autem per hoc uisum gentes crediturae significatae sint. non opus est ut nos coniciamus; ipse quippe apostolus hoc exponit in illo uase sibi demonstratum. cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius et multi conuenissent, dixit ad eos: uos melius scitis quomodo abominandum sit uiro Iudaeo iungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi deus ostendit nullum communem aut inquinatum dicere hominem. ita exposuit illam uocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. iam cui non appareat illo uase significatum orbem terrarum cum omnibus gentibus? unde etiam quattuor initiis erat alligatum propter notissimas quattuor orbis partes orientem et occidentem. austrum et aquilonem, quas saepissime scriptura commendat. iam uero Paulus missus ad gentes quae loca circumierit disseminans uerbum dei dei etnatas confirmans ecclesias, longum est commemorare. cui Iudaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: uobis oportebat primum loqui uerbum dei;