Latin
30.32 to 30.35
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 30.32-35
Unproofread scanNot analysed yet
sed quoniam reppulistis illud et indignos uos iudicastis uitae aeternae, ecce conuertimur ad gentes. sic enim praecepit nobis dominus: posui te lumen gentibus, ut sis in salutem usque in extremum terrae. et sequitur dicens: audientes autem gentes perceperunt uerbum dei, et crediderunt quotquot erant destinati in uitam aeternam. ecce et hic commemoratum est testimonium ex propheta Esaia quod et nos posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae.