Latin
33.1 to 33.14
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 33.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Lego, inquit. nam Enoch unus inter omnes homines placuit deo et translatus est et postea toto mundo aquarum inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus suis in arca meruit liberari. adiungunt etiam de Loth, quod solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit, de ipso quoque Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint deo placentes in terra idolis et daemonibus dedita. postremo iam multiplicato populo Israhel, iam temporibus regum in terra promissionis, quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, commemorant decem tribus diuisas et traditas seruo Salomonis, duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat Hierusalem. sic et nunc, inquiunt, totus mundus apostatauit. nos autem tamquam duae illae tribus in templo dei, hoc est in ecclesia, remansimus. dominum etiam Iesum Christum cum plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus soli cum illo duodecim remanserunt. his atque huiusmodi exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur et in sanctis ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam blasphemare non cessant. sed quaero ab eis, si, quod absit. nollem credere uera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur exempla, unde me conuincerent. nonne de scripturis sanctis, ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in fidem recipit non possit nisi et ista uerissima confiteri? porro si haec exempla ideo cogerer credere uera esse, quia ibi scripta sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur non et ipsi de ecclesia toto orbe diffusa eisdem scripturis credunt? ecce nos illa omnia credimus. credant et ipsi quod ait dominus: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, credant quod ascensurus in caelum nouissime dixit: eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram.