Latin
33.15 to 33.26
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 33.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
et illa et ista uera esse credantur, et nulla inter nos contentio remanebit, quia nec illis ueris ista nec istis ueris illa impediuntur. et ista, inquiunt, credimus et completa esse confitemur, sed postea orbis terrarum apostatauit et sola remansit Donati communio. haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. et hoc similiter legant, et nihil resistimus. si autem non ea de scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, credo illa quae in scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis uanis dicuntur. sed quia se duabus illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit sic enim commemorantur in scripturis ipsi duo populi: pars quae erat ad Hierusalem Iuda nominatur, illa uero alia, quae cum seruo Salomonis in ampliore numero segregata est, Israhel uocatur. legant quae dicant prophetae de utrisque, quemadmodum peiorem dicant ludam quam Israhel, ita ut iustificatam dicant auersatricem Israhel peccatis praeuaricatricis Iudae, id est tam grauia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta dicenda sit. nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inueniuntur. nam et in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in Israhel, fuerunt sancti prophetae. ibi erat ille memorabilis Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: reliqui mihi septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Baal. ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis fuisse deputanda est. deus enim easdem tribus iusserat separari, non ut religio, sed ut regnum diuideretur et hoc modo uindicaretur in regnum Iuda.