Latin
35
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 35
Unproofread scanNot analysed yet
Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, sicut ludas ab initio malus inter bonos undecim conuersatus est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem et rursus de bonorum multitudine per se ipsam considerata. ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. est in Canticis canticorum, quod de sancta ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. unde appellat spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias nisi propter communionem sacramentorum? uidet etiam Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent,, de quibus ei dicitur: qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum. populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. dicit et dominus de superseminatis zizaniis: sinite utraque crescere usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse interpretatur messem finem esse saeculi, agrum uero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. oportet itaque usque in finem saeculi crescere utrumque per mundum. unde iam non permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. conantur enim contra apertissimam sententiam domini dicentis: ager est mundus et: sinite utraque crescere usque ad messem et: messis est finis saeculi. est (et) alia similitudo apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eandem sacramentorum communionem et conexionem, quam dominus ipse et ponit et exponit: simile est, inquit, regnum caelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasa sua, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi: exient angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. nulla ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea uelint tamquam retia rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi, uentum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, sed diuino iudicio.