Latin
36
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 36
Unproofread scanNot analysed yet
De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum esse a domino commendatam. multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur. non tacuisse scripturas legant et uideant quam plura testimonia repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse: in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum? unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret, inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati, pauci autem in comparatione iniquorum?