Latin
38.14 to 38.26
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 38.14-26
Unproofread scanNot analysed yet
et rursus paulo post plurali numero dicitur: tu uero seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. qua generatione, nisi de qua superius dictum est: defecit sanctus et diminutae sunt ueritates a filiis hominum? sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: ager est mundus, messis finis saeculi. ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, tamquam Enoch deo placens transferetur et tamquam Loth de Sodomis et tamquam Noe de diluuio liberabitur. in ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in uerbis dei. in eo autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed uideant unde clamat: a finibus terrae, inquit, ad te exclamaui, dum angeretur cor meum. ipse persecutionem uere pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur —hoc enim non semper —,sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur cruciatus uidelicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem dei. neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit, sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam iniquis aliorum factionibus cruciabat. de hoc dicit apostolus: sed et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo persecutionem patientur. de illis autem qui relinquunt legem dei —de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: uidi insensatos et tabescebam —:mali autem, inquit, et facinerosi proficient in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes. sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, ager autem est mundus, messis finis saeculi.