Latin
39
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis ueniens putas inueniet fidem in terra? ,quasi Africa non sit terra. si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis inuenturus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inueniunt quomodo de Africa non dixerit. sane uideant, ne forte consequentibus uerbis tales tetigerit quales isti sunt. cum enim dixisset: filius hominis putas inueniet fidem in terra? ,credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separauerunt, ascendere in cor uana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas ecclesiae communio dilatatur, continuo secutus euangelista: dixit autem, inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis confessio peccatorum. desinant ergo isti, si respondere huic epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsis clamamus uel in perditionem Iudaeorum uel in zizania sine paleam siue malos pisces totius mundi, et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex Africa mitterentur.