Latin
42
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 42
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde perscrutentur scripturas et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, uel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent ecclesiam Christi perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam ab alio initio, non ab Hierusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum leuauerunt. si autem uelimus intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? ubi eum maxime designat quod ei dicitur: ostendam tibi quia homo es et non deus. isti enim de huius magis quam de dei nomine gloriantur, et cum solus deus sine peccato sit et sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est: qui est super omnia deus benedictus in saecula, isti Donati imitatores ita se uolunt sine peccato uideri, ut etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod non sit oleum peccatoris. merito dicitur principi Tyri: dixisti (deus sum', es autem homo et non deus, cui etiam dicitur: numquid tu melior quam Danihel? confitetur enim Danihel peccata sua et peccata populi sui. isti autem pertinentes ad principem Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. merito dicitur principi Tyri: numquid tu melior quam Danihel? ecce nos possumus inuenire aliquid proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id est a Carthagine, exortum —norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur —,et tamen non agimus talibus. fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa uerba ad alium cogant intellectum !