Latin
43
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris gentibus in sola Africa ecclesiam remansuram, attendant illud, quod saepe commemoraui, utraque crescere usque ad messem et agrum esse mundum, messem finem saeculi, non nobis, sed ipso domino interpretante parabolam suam. est et aliud euidentissimum quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde probent ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. potest enim aliquid esse et non inueniri. non esse autem et inueniri non potest. desinant ergo quaerere quod inuenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est euangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et ecclesia praedicta sunt. oportet ergo et in eis praedicari, quod cum impletum fuerit, tunc erit finis. Quomodo ergo isti dicunt iam esse completum quod dominus ait: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, sed postea ceteris deficientibus solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum? cum autem impletum fuerit, ueniet finis. sic enim dominus ait: et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa consecuta est quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est?