Latin
44
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non ex illis ecclesiis, quae fundatae sunt per apostolorum labores, adimpleri praedicationem euangelii in omnibus gentibus. sed illis pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati et residuarum gentium adquisitionem. puto quod ipsi etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. sed quid ad nos nemini inuidemus. hoc nobis legant de scripturis sanctis. et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone diuinorum librorum legant, tot cinitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum per apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde ceteris gentibus. quae nondum audierunt, praedicandum euangelium. hoc nobis legant —quid morantur, quid tergiuersantur, quid impediunt salutem gentium? -,legant hoc et cum ipsa lectione nouos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.