Latin
59
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Isti autem, dum uolunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. itaque illud, quod dominus ait de homine et opere hominis: arbor bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit et a malo baptizatus malus sit. unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore baptizatus inferior sit. ex quo fit ut illi, quos ante domini passionem non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. quis enim uel cogitare possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a quibus baptizabantur? ergo inuidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? quod utique quisquis credit insanus est. quid ergo dominus eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat: hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus ministri baptizaretur qui credidisset in eum? dicit etiam Paulus: gratias deo quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizaui. et iste ergo credatur inuidisse hominibus meliorem sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari qui ab illo baptizarentur? immo uero ad hoc ipsum uigilauit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod domini erat seruo tribueret.